SAGTTA

SAGTTA
SAGTTA
navigii species est, apud Recentiores. Otto Frider. l. 1. c. 33. Aptatis triremibus et biremibus, quas modo galeas seu sagittas dicere solent, aliisque navibus bellicis onerariis etc. a velocitate dicta. In vestibus vero Sagitta dicitur pars ea, quae contrahitur in sinus, quod Sagittae speciem effingat, apud Udalricum Consuet. Cluniac. l. 2. c. 11. Sedens ad lectionem --- anteriora frocci sui semper in gremium ita attrahit, ut pedes possint bene videri. Girones quoque vel quos quidam Sagittas vocant, colligit utrinque, ut non sparsim iaceant in terra. Car. du Fresne in Glossar. De cuiusmodi vestium sagittis, vide supra in voce Rugae Vestium, item hîc infra ubi de Sinu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”